라틴어 문장 검색

Aegyptii olim Persarum opibus infensi - quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant - ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 2:1)
omnes ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:5)
quem cum iussisset ire sessum, omnes equites ita se coartauerunt, ut uenientem non reciperent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.35)
Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 608:1)
Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti reciperentur orantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 200:1)
«Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:5)
"scande triumphalem currum, spoliisque receptis huc Christo comitante veni."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2250)
accessus mortis quam perturbationem adferat, optime tibi hi dicent, qui secundum illam steterunt, qui venientem et viderunt et receperunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:3)
Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 13:6)
quanta illum toto versant suspiria lecto, cum recipi, quae non venerit, ipsa vetat?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22b5)
ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 496:2)
" Quia vero "in sua propria venit, et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:9)
Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:1)
qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant.
(카이사르, 내란기, 3권 102:11)
Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, revererentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM SECUNDUM 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION